in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum
est verbum istud a Domino dicens
haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad
omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo
Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad
eos noli subtrahere verbum
si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala
et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias
studiorum eorum
et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut
ambuletis in lege mea quam dedi vobis
ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego
misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis
dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in
maledictionem cunctis gentibus terrae
et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus
Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini
cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat
ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt
eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte
morietur
quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit
domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator
et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum
Domini
et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de
domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae
Domini novae
et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad
omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia
prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus
vestris
et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum
populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam
et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis
nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et
audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod
locutus est adversum vos
ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum
et rectum est in oculis vestris
verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me
sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra
civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me
Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec
et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et
prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine
Domini Dei nostri locutus est ad nos
surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad
omnem coetum populi loquentes
Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis
Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus
exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum
lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum
numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis
Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem
Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos
itaque nos facimus malum grande contra animas nostras
fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius
Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam
et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae
et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius
verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et
timuit fugitque et ingressus est Aegyptum
et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium
Achobor et viros cum eo in Aegyptum
et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem
Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in
sepulchris vulgi ignobilis
igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non
traderetur in manu populi et interficerent eum